septimo anno facies remissionem
quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico
vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus
remissionis est Domini
a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi
non habes potestatem
et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut
benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in
possessionem
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet
tibi ut pollicitus est
fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum
dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur
si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas
civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes
manum
sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere
perspexeris
cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in
corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas
oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum
commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in
peccatum
sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius
necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris
non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco
ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi
qui tecum versatur in terra
cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea
et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum
liberum
et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire
patieris
sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo
quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi
memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et
liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam
tibi
sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum
tuam et bene sibi apud te esse sentiat
adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus
tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque
similiter facies
non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos
liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos
servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis
operibus quae agis
de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis
quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non
operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita
ovium
in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos
in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua
sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel
caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur
Domino Deo tuo
sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam
inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo
hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed
effundas in terram quasi aquam